monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4 > 5 > bnf7296.59 > 6 > sectio 12 > sectio 13 > 95 > sectio 60 > 4 > bnf16236.14 > sectio 15 > bnf16236.22 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 91 > 5 > 46 > bnf7296.31 > sectio 122 > sectio 143 > sectio 135 > 45 > sectio 13 > sectio 137 > csg75.464 > sectio 119 > sectio 87 > sectio 97 > sectio 89 > . . . > sectio 17 > 4 > bnf16236.20 > CAPUT XIX. > sectio 2 > CAPUT XVI. > sectio 75 > sectio 50 > sectio 8 > sectio 31 > sectio 13 > sectio 48 > sectio 80 > sectio 4 > 2 > 11 > 11 > 27 > sectio 1 > CAPUT XIV. > sectio 32 > 23 > Proverbia, 17 > bnf7296.63 > 1 > Proverbia, 12 > 15 > sectio 19 > sectio 12 > 40 > sectio 62 > 8 > sectio 33 > sectio 25 > 3 > sectio 97 > 4
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, III. <<<     >>> V.

CAPUT IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

55 Unum autem esse Spiritum nemo dubitaverit, etsi de uno Deo plerique dubitaverunt. Alium enim dixerunt plerique haeretici Deum veteris, alium novi Testamenti. Sed sicut unus Pater, qui et olim locutus est, ut legimus, patribus in prophetis: et in novissimis diebus nobis locutus est in Filio : et sicut unus Filius, qui iuxta veteris seriem Testamenti ab Adam offensus, ab Abraham visus, adoratus a Iacob est: ita etiam Spiritus sanctus unus est, qui efferbuit in prophetis, insufflatus est apostolis, copulatus est Patri et Filio in baptismatis sacramentis . De ipso enim dicit David: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. De ipso etiam alibi dixit: Quo ibo a Spiritu tuo.
56 Ut scias quia idem Spiritus Dei est, qui est Spiritus sanctus, sicut et in Apostolo legimus: Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu; et nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto, ipsum Apostolus Spiritum Dei dixit. Ipsum etiam Spiritum Christi appellavit, sicut habes: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei inhabitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Et infra: Quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis. Ipse est ergo Spiritus Dei, qui Spiritus est Christi.
57 Ipse etiam est Spiritus vitae, sicut ait Apostolus: Lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.
58 Quem igitur Spiritum vitae Apostolus dixit, ipsum Dominus in Evangelio paraclitum nominavit, ipsum Spiritum veritatis, sicut habes: Et rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis; ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec cognoscit eum. Habes ergo et Paraclitum Spiritum, eumdem et Spiritum veritatis et Spiritum invisibilem designatum. Quomodo igitur secundum divinitatem quidam Filium visibilem putant, cum etiam Spiritum mundus videre non possit?
59 Accipe nunc eiusdem vocem Domini, quod ipse sit Spiritus sanctus, qui est Spiritus veritatis; habes enim in ultimo libri huius: Accipite Spiritum sanctum. Ipsum quoque esse Spiritum sanctum, qui est Spiritus Domini, Petrus docet dicens: Anania, quid tibi visum est tentare et mentiri Spiritui sancto? Et statim ad uxorem Ananiae idem ait: Quid vobis visum est tentare Spiritum Domini? Cum dicit, vobis, ostendit de eo dictum Spiritu, de quo Ananiae dixerat. Ipse est ergo Spiritus Domini, qui Spiritus sanctus.
60 Ipsum etiam Spiritum sanctum, qui Spiritus Patris est, declaravit Dominus, dicens secundum Matthaeum in persecutione non esse cogitandum quid loquamur: Non enim vos estis qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Idem autem secundum Lucam ait: Nolite solliciti esse qualiter respondeatis aut dicatis; Spiritus enim sanctus Dei docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere. Ergo quamvis multi dicantur spiritus, quia lectum est: Qui facit Angelos suos spiritus; unus tamen est Dei Spiritus.
61 Ipsum igitur unum Spiritum et apostoli et prophetae sunt consecuti. Sicut etiam vas electionis, doctor gentium dicit: Quia unum Spiritum potavimus; quasi eum qui non queat scindi, sed infundatur animis, et sensibus allabatur, ut saecularis sitis restinguat ardorem.